AURATUS IN OLIVAM

Dans  L’Olive
Evaluer cet article
Sola virûm nuper volitabat docta per ora
Laura, tibi Thuscis dicta, Petrarcha, sonis:
Tantaque vulgaris fuerat facundia linguas,
Ut premeret fastu scripta vetusta suo.

At nunc Thuscanam Lauram comitatur Oliva
Gallica, Bellaii cura laborque sui.
Phoebus amat Laurum, glaucam sua Pallas Olivam:
Ille suum vatem, nec minus ista suum.

SALMONII MACRINI IULIODUNENSIS
ODE IN OLIVAM
IOACHIMI BELLAII ANDENSIS

Supreme vatum hîc postera quos feret,
Exacta et astas quos tulit hactenus,
Facunde Bellaï, coruscum
Andegavis Ligerique lumen:

Me bellicoso condita Julio,
Illustre cujus nomen habet, tulit
Urbs anserem rauce strepentem
Inter Apollineos olores.

Dulci tuo effers carmine me tamen,
Inter poestas atque aliquem facis,
De musca avens barrhum videri:
Metior at modulo meo me,

Dixere multi Pictona quem prius:
Malim sed Andes sint mihi patria,
Urbs urbium quòd nostra prorsus
In medio sita sit duarum.

De judicatum sic et Horatio:
Lucanus, anceps, esset an Appulus,
Utrumque sub finem colonus
Cum Venusinus agros araret.

Te propter atqui hinc Andegavus ferar,
Excîtus auras flatibus ut tuas
Sublime cantem, prosperoque
Sydera celsa petam volatu.

Felix Olivas carminibus, tuas,
An vate felix illa suo magis,
Lauram secutura hinc Petrarchas,
Quintiliam, Nemesin, Corinnam?

Conjungeretur his utinam mea
Olim Gelonis! mortua sit licet,
Tristemque decedens Macrinum
Liquerit heu! saturumque vitas.

Sic illa vixit cum unanimi viro,
Laude ut perenni digna sit evehi:
At solus argutis valeres
Tu facere id, Joachime, rythmis.

AURATUS IN OLIVAM L’Olive Poésie Joachim Du Bellay

 Poésie Joachim Du Bellay - L’Olive - AURATUS IN OLIVAM -  Sola virûm nuper volitabat docta per ora Laura, tibi Thuscis dicta, Petrarcha, sonis:


Réalisation : www.redigeons.com - https://www.webmarketing-seo.fr/